monumenta.ch > Tertullianus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 46, 6
At christianus salvis oculis feminam videt, animo adversus libidinem caecus est. Si de probitate defendam, ecce lutulentis pedibus Diogenes superbos Platonis toros alia superbia deculcat . Christianus nec in pauperem superbit. Si de modestia certem, ecce Pythagoras apud Thurios , Zeno apud Prienenses tyrannidem affectant: Christianus vero nec aedilitatem . Si de animi aequitate congrediar, Lycurgus in ncr2utf8 ἀποκαρτέρησιν optavit, quod leges eius Lacones emendassent: Christianus etiam damnatus gratias agit.